#Joan. XIX; Matth. XXVII; Marc. XV
Postea dixit Jesus: Sitio; vas autem erat ibi positum aceto plenum, et unus ex militibus implevit spongiam aceto, et eam imposuit arundini superpositam hyssopo, et circumligatam, et dabat ei bibere. Fuerunt qui dicerent, crucifixos citius mori, si acetum cum felle biberent, et ideo milites acetum secum tulisse, ut citius possent liberari a custodia, si citius morerentur, quos crucifigerent. Potuit esse, quod vile vinum secum tulerant ad bibendum, et ex calore quasi acetum factum est. Unde ad notandum ejus acredinem, alius Evangelista dicit vinum myrrhatum, alius cum felle mistum. Cumque libasset Jesus acetum, dixit: Consummatum est, quidquid scilicet fieri oportebat antequam moreretur, vel vitium humanae corruptionis dixit, esse consummatum. Jesus autem clamavit voce magna dicens: Pater, in manus tuas commando spiritum meum, et inclinato capite, tradidit spiritum.